[62] Verus thesaurus ecclesie est sacrosanctum euangelium glorie et gratie dei.

13. [63] Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit novissimos.

14. [64] Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex novissimis facit primos.

15. [65] Igitur thesauri Euangelici rhetia sunt, quibus olim piscabantur viros divitiarum.

16. [66] Thesauri indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc piscantur divitias virorum.

17. [67] Indulgentie, quas concionatores vociferantur maximas gratias, intelliguntur vere tales quoad questum promovendum.

18. [68] Sunt tamen re vera minime ad gratiam dei et crucis pietatem comparate.

19. [69] Tenentur Episcopi et Curati veniarum apostolicarum Commissarios cum omni reverentia admittere. 20. [70] Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus auribus advertere, ne pro commissione Pape sua illi somnia predicent. 21. [71] Contra veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur, sit ille anathema et maledictus.

22. [72] Qui vero, contra libidinem ac licentiam verborum Concionatoris veniarum curam agit, sit ille benedictus.

23. [73] Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii veniarum quacunque arte machinantur,

24. [74] Multomagnis fulminare intendit eos, qui per veniarum pretextum in fraudem sancte charitatis et veritatis machinantur,

25. [75] Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint hominem, etiam si quis per impossibile dei genitricem violasset, Est insanire.

1. [76] Dicimus contra, quod venie papales nec minimum venialium peccatorum tollere possint quo ad culpam.

2. [77] Quod dicitur, nec si s. Petrus modo Papa esset maiores gratias donare posset, est blasphemia in sanctum Petrum et Papam.

3. [78] Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores habet, scilicet Euangelium, virtutes, gratias, curationum &c. ut 1. Co. XII.

4. [79] Dicere, Crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Christi equivalere, blasphemia est.

5. [80] Rationem reddent Episcopi, Curati et Theologi, Qui tales sermones in populum licere sinunt.

6. [81] Facit hec licentiosa veniarum predicatio, ut nec reverentiam Pape facile sit etiam doctis viris redimere a calumniis aut certe argutis questionibus laicorm.

7. [82] Scilicet. Cur Papa non evacuat purgatorium propter sanctissimam charitatem et summam animarum necessitatem ut causam omnium iustissimam, Si infinitas animas redimit propter pecuniam funestissimam ad structuram Basilice ut causam levissimam?

8. [83] Item. Cur permanent exequie et anniversaria defunctorum et non reddit aut recipi permittit beneficia pro illis instituta, cum iam sit iniuria pro redemptis orare?

9.