[71] Contra veniarum
apostolicarum veritatem qui loquitur, sit ille anathema et maledictus.
22. [72] Qui vero, contra libidinem ac licentiam verborum Concionatoris
veniarum curam agit, sit ille benedictus.
23. [73] Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii veniarum
quacunque arte machinantur,
24. [74] Multomagnis fulminare intendit eos, qui per veniarum pretextum
in fraudem sancte charitatis et veritatis machinantur,
25. [75] Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint
hominem, etiam si quis per impossibile dei genitricem violasset, Est
insanire.
1. [76] Dicimus contra, quod venie papales nec minimum venialium
peccatorum tollere possint quo ad culpam.
2. [77] Quod dicitur, nec si s. Petrus modo Papa esset maiores gratias
donare posset, est blasphemia in sanctum Petrum et Papam.
3. [78] Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores habet,
scilicet Euangelium, virtutes, gratias, curationum &c. ut 1. Co. XII.
4. [79] Dicere, Crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Christi
equivalere, blasphemia est.
5. [80] Rationem reddent Episcopi, Curati et Theologi, Qui tales
sermones in populum licere sinunt.
6. [81] Facit hec licentiosa veniarum predicatio, ut nec reverentiam
Pape facile sit etiam doctis viris redimere a calumniis aut certe
argutis questionibus laicorm.
7. [82] Scilicet. Cur Papa non evacuat purgatorium propter sanctissimam
charitatem et summam animarum necessitatem ut causam omnium
iustissimam, Si infinitas animas redimit propter pecuniam funestissimam
ad structuram Basilice ut causam levissimam?
8. [83] Item. Cur permanent exequie et anniversaria defunctorum et non
reddit aut recipi permittit beneficia pro illis instituta, cum iam sit
iniuria pro redemptis orare?
9. [84] Item. Que illa nova pietas Dei et Pape, quod impio et inimico
propter pecuniam concedunt animam piam et amicam dei redimere, Et tamen
propter necessitatem ipsius met pie et dilecte anime non redimunt eam
gratuita charitate?
10. [85] Item. Cur Canones penitentiales re ipsa et non usu iam diu in
semet abrogati et mortui adhuc tamen pecuniis redimuntur per
concessionem indulgentiarum tanquam vivacissimi?
11. [86] Item. Cur Papa, cuius opes hodie sunt opulentissimis Crassis
crassiores, non de suis pecuniis magis quam pauperum fidelium struit
unam tantummodo Basilicam sancti Petri?
12. [87] Item. Quid remittit aut participat Papa iis, qui per
contritionem perfectam ius habent plenarie remissionis et
participationis?
13. [88] Item. Quid adderetur ecclesie boni maioris, Si Papa, sicut
semel facit, ita centies in die cuilibet fidelium has remissiones et
participationes tribueret?
14. [89] Ex quo Papa salutem querit animarum per venias magis quam
pecunias, Cur suspendit literas et venias iam olim concessas, cum sint
eque efficaces?
15.
1 comment