You can download or read online full ebook
De Vulgari Eloquentia for free in pdf, epub, mobi and other mobile formats. To read this
book in browser click on read now button, and to download click on download button. The book
can be easily translated in to other languages like Mandarin, Spanish, Hindi, French,
Russian, Bengali and many more. To translate it in to other languages click on "Select
Language" of Google Translate button.
Triphario nunc existente nostro ydiomate, ut superius dictum est, in comparatione sui ipsius, secundum quod trisonum factum est, cum tanta timiditate cunctamur librantes quod hanc vel istam vel illam partem in comparando preponere non audemus, nisi eo quo gramatice positores inveniuntur accepisse ‘sic’ adverbium affirmandi: quod quandam anterioritatem erogare videtur Ytalis, qui
sì dicunt.
2. Quelibet enim partium largo testimonio se tuetur. Allegat ergo pro se lingua oil quod propter sui faciliorem se delectabiliorem vulgaritatem quicquid redactum est sive inventum ad vulgare prosaycum, suum est: videlicet Biblia cum Troianorum Romanorumque gestibus compilata et Arturi regis ambages pulcerrime et quamplures alie ystorie ac doctrine. 3. Pro se vero argumentatur alia, scilicet oc, quod vulgares eloquentes in ea primitus poetati sunt tanquam in perfectiori dulciorique loquela, ut puta
Read
Online Free
Download
Now